- MALACHIAS
- I.MALACHIASArchiepiscop. Armachanus, in Hibernia. saecul. 12. Obiit Claravalle, inter amplexus S. Bernhardi, A. C. 1148. Scripsit prophetias, de vitis Paparum, a Caelestino II. etc. Bernhard, in eius vita. Item, ep. 315. 316. 317. primus Caelibatus legem in Hibernia introduxit. Ciacconius in vitis Pontisicum, Blaeus; de Scr. Angl.II.MALACHIASnomen Prophetae, ex 12. minoribus. ultimi; erat ex tribu Zabulcn, Epiphan de vit. Proph. et vixit post Zachariam, sub Dario, vel Artaxerxe Longimano. Praedixit abolitionem sacrificiorum Iudaicorum, et institutionem Sacrisiciorum Spiritualium, quae usque ad finem mundi ofterenda essent: Vaticinatus inprimis de adventu Christi in carnem, et praecursoris eius Iohannis Baptistae, qui in spiritu et virtute Eliae prius venturus erat: ut ipse. CHRISTUS interpretatur, Matth. c. 17. v. 12. Constat Malachiae prophetia capitib. 4. Vide Hieron. praef. in Mal. Origenes hunc Angelum incarnatum, Iudaei Esdram esse voluerunt: refutati ambo ab Euseb. in Chron. Augustin. de C. D. l. 18. c. 36. Cyrill. in c. 1. Mal. Sixtus Senens. Biblioth. S. l. 1. etc. in eius Prophetiam, exstant: Acostae Comm. fol. Lugduni, A. C. 1641. Balduini Comm. Brocardi Explieatio. Chytraeus. Danaeus. Draconites. Grynaei Υ῾πομνήματα, in quart. Genevae A. C. 1582. Martini Analysis et Observationes in quart. Groningae. A. C. 1647. Melanchthonis Comm. Polanus. Quadratus. de Quiros. Regius. Sclaterus. Seyfrid. in quart. STock Comm. Angl. fol. Londini A. C. 1641. Tarnovius. Varenii Collegium. Willii Comment. in octav. Winckelmannus, etc. Vide Crowaei Elenchum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.